[News] [Curia] [Addresses]  [o.c.d.s.

Acta Ordinis 2004 (1)

1. Papa 2. Curia Romana 3. Definitorio Generale 4.   P. Generale


ACTA SANCTAE SEDIS

 

I - ATTI DI GIOVANNI PAOLO II, PAPA

 

 

LITTERAE DECRETALES

quibus Mariae Maravillas a Iesu Sanctorum honores decernuntur.

 

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

  «Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum» (Ps 28,7).

  Psalmistae verba in vita reperiuntur Mariae Maravillas a Iesu, quae insi­gni fide imbuta, Deum suae exsistentiae cardinem esse voluit, in quo omnem spem posuit. Quod per fidei, spei caritatisque vitam est testata, id veluti maximum donum Ecclesiae, spiritalibus filiabus ceterisque hominibus quos convenerat exhibuit. Dei voluntatem eiusque gloriam prae omnibus est per­secuta.

  Beata Maria Maravillas a Iesu die IV mensis Novembris anno MDCCCXCI Matriti marchione Aloisio Pidal y Mon, apud Apostolicam Sedem legato, atque Christina Chico de Guzmán y Muñoz parentibus orta est. Domi disci­plina humana christianaque apposite est instituta. Divina quidem gratia naturales eius dotes extulit, cui ipsa obsequens fuit. Sanctae Teresiae a Iesu itemque sancti Ioannis a Cruce spiritalitate pellecta, anno MCMXIX Carmelita­rum Discalceatarum monasterium in loco El Escorial Matriti est ingressa, ubi anno MCMXX religiosum vestimentum induit et anno post temporaria vota nuncupavit. Anno MCMXXIV una cum tribus sororibus religiosis in hospitium quoddam loci Getafe Matritensis provinciae ad tempus se contulit, ubi die XXX mensis Maii eodem anno vota sollemnia pronuntiavit, indeque monasterium loci El Cerro de los Ángeles aedificandum curavit, quod anno MCMXXVI sollemnitate incidente Christi Regis est inauguratum quodque exinde ipsa antistita rexit. Complura coenobia postea ad Teresianam mentem condidit. Nova instituta, quae etiam in India sunt locata, Dei spiritu eminere debebant, in quibus Ipse suas delicias reperire posset. Compluribus etiam in monasteriis antistitae munus per totam fere suam vitam strenue sustinuit. Matris mente eodemque tempore evangelica firmitudine contemplationis vitam necnon Refulae et Constitutionum observantiam promovit. Sollicite prudenterque operam dedit ut postulantes noviciaeque instituerentur, aequi semper fuit ingenii, omnes dilexit, potissimum aegrotas vetulasque moniales. Humilitate et caritate eminuit. Licet in paupertate ac difficultatibus variis versaretur, Mater Maravillas a Iesu exemplo verbisque fiduciam, tolerantiam et tranquillitatem filiabus iniecit. Communem monialium vitam, earum consecrationi fidelitatem et apostolicum studium coluit. «Sanctae Teresiae Consociationem» condidit quam Apostolica Sedes anno MCMLXXII comprobavit, ut spiritaliter et materialiter carmelitidum monasteria a se condita aliaque ad ea accessura iuvaret. Obsequentem et oboedientem erga Ecclesiae potestates se praestitit atque cor suum corporis spiritusque necessitatibus Dei populi pauperumque reclusit. Sacerdotes ac Seminarii tirones iuvit itemque collegia puerorum familiarumque domos aedificavit. Corporis spiritusque doloribus affecta est, quae tamen erga Deum fiduciam animique serenitatem servavit. Vim et consolationem ex contemplativa precatione, sacra Eucharistia, in Sacrum cor, Beatam Mariam Virginem de Monte Carmelo ac Carmelitanos Sanctos pietate, hausit. Haec omnia superavit quia summopere se Dei voluntatiaequavit. Sic enim dicere solebat: «Domine, cum vis, ut vis, quod vis: haec est una res, quam volumus ac cupimus». Longas per noctes et spiritus purificationes excelsam vitae mysticae et cum Deo coniunctionis experientiam attigit. Meritis onusta ac in opinione sanctitatis in loco La Aldehuela die XI mensis Decembris anno MCMLXXIV obiit. Sanctitatis fama quam ipsa vivens obtinuit, progrediente tempore inccrebruit. Archiepiscopus Matritensis anno MCMLXX beatificationis canonizationisque causam incohavit. His absolutis iure statutis rebus, die X mensis Maii anno MCMXCVIII eam Beatam renuntiavimus.

Miraculum postea eius intercessioni est adscriptum, de quo Inquisitio Dioecesana in Curia ecclesiastica Paranensi Argentinae facta est. Casus feli­citer in Congregatione de Causis Sanctorum vestigatus est, atque die XXIII mensis Aprilis, anno MMII, Nobis coram Decretum de miraculo prodiit. Pa­trum Cardinalium Episcoporumque in Consistorio die VII mensis Martii anno MMIII coadunatorumauditis sententiis, statuimus ut canonizationis ritus Matriti die IV subsequentis Mensis Maii, Nostri apostolici itineris tempore, celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

 En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de nume­rosos Hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santos a los Beatos Pedro Poveda, José María Rubio, Genoveva Torres, Ángela de la Cruz y María Maravillas de Jesús y los inscribimos en el Catálogo de los Santos, y establecemos que en toda la Iglesia sean devotamente honrados entre los Santos. En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo.

Spectabilis haec mulier claras dedit religiosae pietatis operumque bono­rum testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit idque ceteris fidelibus significavit. Exoptamus igitur ut salutifera Domini dona et Evan­gelii beneficia homines complures affatim adipiscantur eiusdem exemplo suf­fulti et praesidio.

 Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

 Datum Matriti, die quarto mensis Maii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

 

EGO IOANNES PAULUS

Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

 Loco X Plumbi

 In Secret. Status tab., n. 540.048

 

AAS 96 (2004) 81-83

 

LITTERAE APOSTOLICAE

 

Venerabili Servae Dei Mariae Candidae ab Eucharistia Beatorum caelitum honores decernuntur.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Ad perpetuam rei memoriam. - «Da mihi, Iesu, animas quae ob amorem et cum amore mutuo se coniungant, quae, quantum fieri possit, operam quam maxime navent gratiarum actionibus reddendis, et ego, o mi Dilecte, brevi tempore retribuam tibi animas amoris tui allectas, constantes in deditione suiipsius et ad laborem propriae sanctificationis fideliter intentas».

Verba haec Venerabilis Servae Dei Mariae Candidae ab Eucharistia (in saes.: Mariae Barba) ostendunt diletionem eius in Iesum Eucharisticum. Etenim Eucharistia cardo exstitit vitae eius, quae e contemplatione et adoratione Sanctissimi Sacramenti spiritale et necessarium hauriebat nutrimentum ut se Domino omnimode traderet Eique uti vera fidelisque sponsa serviret.

Filia haec Sanctae Teresiae a Iesu die XVI mentis Ianuarii anno MDCCCLXXXIV Catacii nata est a parentibus prospere florentibus et fide belle instructis. Prius alumna frequentavit scholam a religiosis sororibus rectam, deinde magistralia studia perfecit. Adhuc puella ad mundi illecebras propensam se praebuit. Sed quodam die, participans ritum religiosae vestitionis cuiusdam propinquae, vanitatem rerum terrenarum percepit et impulsam se sentit ad se Domino omnino devovendam. Familia eius primo tempore hunt fervorem continere conata est, arbitrans subitaneam tantum esse mentis permotionem. Nihilominus Dei Serva animo non defecit et frequentius precationi se dedit ad assequendam in Christo f'ortitudinem percurrendi viam ad quam vocabatur.

De consilio Archiepiscopi Panormitani, tunc Venerabilis Fratris Nostri Alexandri S.R.E. Cardinalis Lualdi, quodlibet dubium removens, mense Septembri anno MCMXIX, ingressa est Monasterium Carmelitarum Discalceatarum urbis Ragusae, ubi summam insuetamque oppetere debuit paupertatem. Ipsa tamen hilarem vultum semper servavit, comitate eminens et mansuetudine erga ceteras consorores. Die XVI mensis Aprilis anno MCXX Carmelitarum vestem induit; die XVII mensis Aprilis insequentis anni simplicem et die XXIII mensis Aprilis anno MCMXXIV sollemnem emisit professionem. Paulo post Antistita Monasterii est electa, quod munus in oboedientiae spiritu assumpsit. Tunc novum monasterium aedificandum curavit et statim excogitavit quoque coenobium Carmeli Syracusis exstruendum ita ut eiusdem conditrix haberetur.

Oboedientia voluntati Dei, obligationum exsecutio, observantia Regulae et exercitium consiliorum evangelicorum virtutes exstiterunt quibus firmata celsissima evangelicae perfectionis fastigia ascendere potuit.

Inde a iuventute testimonium perhibuit de fide, quae iugiter velut index eius viae et propositorum exstitit. In veritates revelatas firmiter credidit et in Ecclesiae Magisterium. Spirituale hausit nutrimentum ex oratione, ex contemplatione Mysterii eucharistici et Passionis Christi qua usque ad lacrimas commovebatur, et ex devotione erga beatissimam Virginem Mariam. Amore Domini ducta vitavit omne peccati genus et adlaboravit ut omnes glorificarent Eum. Anno MCMXXVII victimam Iesu se obtulit ad hominum peccata expianda. Caritatem exercuit erga omnes, maxime erga consorores quae auxilio morali et materiali magis indigebant, quas sapientia duxit et materna sollicitudine. Cum tamen necesse fuit, eas delicatis exprobravit monitionibus; filias spirituales, quae in errores incidebant, admonere consueverat de pondere obligations ab animabus consecratis coram Deo et hominibus assumptae, haec dicens: «Quomodo fit ut Dominum ita offensionibus prosequamini! Nescitis quia humana societas plurimum a nobis exspectat? Cur tot ineptiis turbatae vagamur?».

Prudenter ac iuste se gessit in implendo regimine quod semel atque iterum exercuit. Prae difficultatibus animo non defecit et, ut secundum vocationem viveret, haud exigua vincere debuit incommoda intra propriam quoque familiam. Bona temporalia frugaliter gessit, quin ullo tempore eorum cupidam se praeberet, atque honores vel laudes numquam sibi tribuit, quoniam ad Dei gloriam animarumque salutem silentio operari praeoptabat.

Anno MCMXKVII iterum electa est Antistita; attamen, cum iuxta Constitutiones hoc munus denuo exercere non posset, officium sibi creditum accepit primae consiliariae, quod usque ad mortem implevit. Extremo vitae suae tempore gravi affecta est morbo, quem christiana pertulit fortitudine, ita ut suo modo se gerendi medicum a cura aedificaret. Summa spe se paravit ad extremum occursum cum Christo, suo sponso, qui die XII mensis Iunii anno MCMXLIX ad se vocavit eam. Ipso instanti quo ex hoc mundo proficiscebatur, beatissimae Virginis Mariae intercessionem fiducialiter imploravit.

Fama sanctitatis eius large diffusa, Ragusae inchoata est Causa beatificationis et canonizationis per instructionem Processus Ordinarii Informativi. Rite servatis de iure servandis, Nobis coram die XVIII mensis Decembris anno MM Decretum prodiit de virtutibus heroum in modum exercitis, ac postea, die XII mensis Aprilis anno MMIII editum est Decretum super miraculo. Statuimus igitur ut ritus beatificationis Romae perageretur die XXI mensis Martii anno MMIV.

Hodie igitur in foro Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam prospiciente, inter sacra hanc ediximus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Amadei Rodríguez Magro, Episcopi Placentini in Hispania, Emmanuelis Ureña Pastor. Episcopi Carthaginensis in Hispania, et Pauli Urso, Episcopi Ragusiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto. Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Talamoni, Mathildis a Sacratissimo Corde Téllez Robles, Pietas a Cruce Ortiz Real et Maria Candida ab Eucharistia Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Aloisii Talamoni die tertia Octobris, Mathildis a Sacratissimo Corde Tellez Robles die tricesima Maii, Pietatis a Cruce Ortiz Real die vicesima sexta Februarii et Mariae Candidae ab Eucharistia die decima quarta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrare possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Post consuetum sermonem, quo eximiam huius Beatae vitam christianasque virtutes laudibus extulimus atque omnes christifideles ad praestabile eius exemplum imitandum sumus hortati, Nos Ipsi primi eam venerati sumus et caeleste super universam Ecclesiam invocavimus patrocinium.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Martii, anno MMIV, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

 

De mandato Summi Pontificis

X ANGELUS card. SODANO, Secretarius Status

 

 Loco X Plumbi

 In Secret. Status tab., n. 557.359 - AAS 96 (2005) 23-26

 

***** 

 

Lettera di Giovanni Paolo II al Card. Franciszek Macharski, Arcivescovo di Kraków, per la nomina a suo Inviato Speciale alla celebrazione del 50° della consacrazione della Basilica di Lisieux, in programma l’11 luglio 2004:

 

 

Venerabili Fratri Nostro FRANCISCO S.R.E. Cardinali MACHARSKI

Archiepiscopo Cracoviensi

 

Cunctorum Christifidelium magno cum gaudio die XIX mensis Octobris anno MCMLXCVII sanctam Teresiam a Iesu Infante, virginem, titulo Universalis Ecclesiae Doctoris exornavimus. Illa enim, adhuc iuvenis, humilitatem, evangelicam simplicitatem, in Deo fiduciam atque amorem praesertim coluit, sicut hac in praeclara eius legitur sententia: «Perspexi et agnovi amorem omnes in se concludere vocationes, amorem omnia esse, eundemque universa tempora et loca comprehendere, uno verbo amorem aeternum esse» (Ex narratione vitae sanctae Teresiae a Iesu Infante, virginis, ab ipsa exarata; cfr Liturgia Horarum, 1 Oct.).

Laetemur omnino ob sanctae Teresiae famam magis in dies diffundendam nec non ob plurimas testificationes fidelium qui amore et cultu istam Francogalliae eximiam filiam prosequi pergunt. Iam triginta circiter Nationes eius reliquias in peregrinatione acceperunt, altam spiritalem missionalemque viventes renovationem.

Novimus sane XI die proximi mensis Iulii quinquaginta annos abire a consecratione Basilicae Lexoviensis quam Legatus Decessoris Nostri Pii XII, rec. Mem., plurimis adstantibus Episcopis fidelibusque, sollemniter explevit. Occasione igitur istius Iubilaei data, Venerabilis Frater Petrus Augustus Pican, S.D.B., Episcopus Baiocensis-Lexoviensis, humiliter petiit ut Nos eximium ecclesiasticum virum ad eiusmodi eventum commemorandum mitteremus qui nomine Nostro sacri praeesset celebrationibus atque spiritalis indolis sanctae Teresiae a Iesu Infante pondus omnibus demonstraret.

Tu ipse, Venerabilis Frater Noster, qui dilectam Nobis ecclesiam communitatem Cracoviensem per semitas Evangelii ducis, Nostrae eris mentis ac sententiae ibidem interpres. Tibi ideo libenter hisce Litteris munus Missi Nostri Extraordinarii committimus, ut Lexovii die XI mensis Iulii huius anni celebrationibus litutgicis in Basilica quinquaginta ante annos consecrata sollemniter praesideas. Voluntate Nostra adstabis ac participes omnes congruo sermone hortaberis ut, sancta Teresia a Infante Iesu intercedente, Christi vestigia impensius atque perfectius sequantur.  Singulari ratione Episcopum Baiocensem-Lexoviensem salutabis nec non dilectum gregem pastoralibus eius curis concreditum, dum pastoralia istius ecclesialis communitatis incepta ad sanctae Teresiae spiritalem doctrinam divulgandam spectantia Nos precibus Nostris prosequimur.

Apostolica denique Benedictione Nostra, Tibi imprimis impertita, Sacros ibi adstantes Pastores et religiosarum familiarum sodales necnon Christifideles recreabis, unde uberrimos possint illius celebrationis percipere fructus novamque evangelizationem diligenter provehere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Iunii, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

 

Ioannes Paulus II

 

(Dall’Osservatore Romano, 5-6 luglio 2004, 5)

 

 

DISCORSI

 

Dall’Omelia pronunciata da Giovanni Paolo II, in occasione della Beatificazione di Madre M. Candida dell’Eucarestia, in Piazza S. Pietro, Domenica 21 marzo 2004:

 

"Se uno è in Cristo, è una creatura nuova" (2 Cor 5,17).

ADVANCE \d4       Possiamo riassumere con queste parole dell’apostolo Paolo il messaggio dell’odierna liturgia di beatificazione, che si inserisce bene, a metà del cammino quaresimale, nella Domenica detta "Laetare".

ADVANCE \d4       La seconda Lettura e il Vangelo formano come un inno a due voci, a lode dell’amore di Dio, Padre misericordioso (Lc 15,11-32), che ci ha riconciliati in Cristo (2 Cor 5,17-21). Un inno che si fa appello accorato: "Lasciatevi riconciliare con Dio" (2 Cor 5,20).

ADVANCE \d4       Quest’invito poggia sulla certezza che il Signore ci ama. Egli ha amato gli Israeliti facendoli entrare nella terra di Canaan, dopo il lungo cammino dell’Esodo, come abbiamo ascoltato nella prima Lettura, carica di struggente nostalgia. La Pasqua che essi celebrarono "alla sera, nella steppa di Gerico" (Gs 5,10) e i primi mesi che trascorsero nella terra promessa diventano per noi un simbolo eloquente della fedeltà divina, che fa dono della sua pace al popolo eletto, dopo la triste esperienza della schiavitù.

ADVANCE \d46.     "Creatura nuova" divenne Maria Barba, che offrì tutta la sua vita a Dio nel Carmelo, dove ricevette il nome di Maria Candida Dell’Eucaristia fu autentica mistica; ne fece il centro unificante dell’intera esistenza, seguendo la tradizione carmelitana, in particolare l’esempio di santa Teresa di Gesù e di san Giovanni della Croce.

ADVANCE \d4       S’innamorò a tal punto di Gesù eucaristico da avvertire un costante e ardente desiderio di essere apostola infaticabile dell’Eucaristia. Sono certo che dal Cielo la beata Maria Candida continua ad aiutare la Chiesa, perché cresca nello stupore e nell’amore verso questo sommo Mistero della nostra fede.

7.     “Laetare, Ierusalem - Rallegrati Gerusalemme” (Antifona d’ingresso). L’invito alla gioia, che caratterizza l’odierna liturgia, si amplifica per il dono dei Beati Luigi Talamoni, Matilde del Sagrado Corazón Téllez Robles, Piedad de la Cruz Ortiz Real e Maria Candida dell’Eucarestia. Essi fanno assaporare a noi, pellegrini sulla terra, il gaudio del Paradiso e sono per ogni credente testimoni di consolante speranza.

 

(Dall’Osservatore Romano, 22-23 marzo 2004, 6-7)

 

 

Giovanni Paolo II, Preghiera mariana dell’Angelus, 21 marzo 2004, al termine della concelebrazione eucaristica per la beatificazione di Madre M. Candida dell’Eucarestia:

 

Prima di concludere questa solenne concelebrazione, desidero rivolgere un cordiale saluto a tutti voi, carissimi Fratelli e Sorelle, che con la vostra devota partecipazione avete reso omaggio ai nuovi Beati.

... Saluto, poi, la Famiglia Carmelitana, segnatamente le Monache del Carmelo di Ragusa, in festa per Madre Maria Candida dell’Eucarestia.

Seguendo l’esempio dei nuovi Beati, ci rivolgiamo ora fiduciosi all’intercessione della Madonna per le necessità della Chiesa e del mondo intero.

...Auspico che l’esempio e l’intercessione delle nuove Beate ci aiutino a seguire le orme di Gesù Cristo, essendo strumenti della sua misericordia e collaboratori della Provvidenza. Al contempo, esorto a mantenere la speranza, la forza e la generosità dinanzi al dolore di tante famiglie, del popolo di Madrid e di tutta la Spagna per il recente attentato terroristico. L’amore è più forte dell’odio e della morte!

 

(Dall’Osservatore Romano, 22-23 marzo 2004, 6-7)

 

Giovanni Paolo II, Preghiera mariana dell’Angelus, 11 Luglio 2004 a Les Combes (Valle d’Aosta):

 

3. Modello perfetto di ascolto di Dio, che parla al cuore uomano, è certamente Maria Santissima. A Lei ci rivolgiamo, pensando ai santuari mariani della Valle d’Aosta e alle immagini della Vergine che si incontrano nelle vie e lungo i sentieri... Maria, che tra pochi giorni celebreremo quale Regina del Monte Carmelo, ci aiuti a cogliere nella bellezza del creato un riflesso della gloria divina, e ci incoraggi a tendere con ogni energia verso la vetta spirituale della santità. 

 

(Dall’Osservatore Romano, 12-13 luglio 2004, 5)

 

Giovanni Paolo Il alle parte­cipanti al Capitolo Generale delle Car­melitane Missionarie Teresiane, ricevute in udienza nella mattina di martedì 9 novembre, nella Biblioteca privata. Questo è il testo del discorso del Santo Padre:

 

A las Hermanas Carmelitas

Misioneras Teresianas

participantes

en su XIII Capítulo General

 

1. Es muy grato para mí tener este encuentro con vo­sotras, que estáis celebrando el XIII Capítulo General, ese momento tan importante en la vida de la Congregación para discernir la voluntad de Dios, avivar la fidelidad al carisma fundacional y bus­car el mejor modo de respon­der, desde la propia vocación y misión, a los desafíos de estos primeros años del ter­cer milenio.

Saludo con afecto a la Hermana Luisa Ortega Sán­chez, recién elegida como Superiora General, a sus Consejeras y demás directas colaboradoras, así como a las demás participantes en el Capítulo. Expreso sincera gratitud a la Hermana Pilar Timoneda Armengol, Supe­riora General durante los dos mandatos precedentes, y os invito a transmitir a las co­munidades de los diversos países, junto con las decisio­nes tomadas, la propia expe­riencia capitular, con su hondura espiritual, sentido de fraternidad e ilusión por vivir plena y gozosamente el carisma inspirado por el fun­dador, el beato Francisco Pa­lau i Quer.

Como dice el lema capitu­lar, se trata de impulsar en todas vuestras Hermanas una verdadera “pasión por la Iglesia: Dios y los prójimos”, para que cada comunidad enriquezca a la propia Igle­sia Particular y haga visibles las maravillas de Dios «con el lenguaje elocuente de una existencia transfigurada, ca­paz de sorprender al mundo» (Vita Consecrata, 20).

2. En el programa de vida y acción para los próxi­mos años, se ha de recordar que «antes que en las obras exteriores, la misión se lleva a cabo en el hacer presente a Cristo en el mundo mediante el testimonio personal. ¡Este es el reto, éste es el quehacer principal de la vida consa­grada!» (ibíd., 72). Y, ¿dónde podemos inspirarnos para hacer presente a Cristo, sino en el gran Misterio donde Cristo está “realmente” pre­sente, como es la Eucaristía? Todos los aspectos de la Eu­caristía «confluyen en lo que más pone a prueba nuestra fe: el misterio de la presencia “real”» (Mane nobiscum Domine, 16).

He recordado a toda la Iglesia el carácter central e insustituible de la Eucaristía para la vida cristiana, para ser fieles a la vocación a la santidad. Os lo recuerdo también a vosotras ahora, seguro de que, por vuestra tradición contemplativa teresiana, lo comprenderéis muy bien y pondréis este Santísi­mo Sacramento como eje de la vida espiritual e inspira­dor de todo proyecto apostó­lico y misionero. En efecto, en él encontramos a Cristo y, por tanto, es punto de en­cuentro privilegiado para las almas enamoradas de Él (cf. ibíd., 18).

3. Pido a Nuestra Señora del Monte Carmelo, por in­tercesión de vuestro beato Fundador, que no dejéis de mostrar cotidianamente «a todos los creyentes los bienes del cielo, ya presentes en este mundo» (Lumen gentium, 44), y que aumenten entre las nuevas generaciones el número de quienes recono­cen la voz del Espíritu cuan­do les llama a una vida ente­ramente consagrada a Dios.

Con estos deseos, os im­parto de corazón la Bendi­ción Apostólica, que extiendo complacido a todas las Car­melitas Misioneras Teresia­nas.

 

(Dall’Osservatore Romano, 10 novembre 2004, 6)

 

 

II - ATTI DELLA CURIA ROMANA

 

Segreteria di Stato

 

NOMINE

 

Con biglietto della Segreteria di Stato il Santo Padre Giovanni Paolo II ha nominato:

 

P. Jesús Castellano Cervera, O.C.D., Consultore della Congregazione per la Dottrina della Fede «in aliud quinquennium» (3 aprile 2004).  AAS 96 (2004) 384

 

Con biglietti della Segreteria di Stato il Santo Padre Giovanni Paolo II ha nominato:

 

P. Carlo Laudazi, O.C.D. e P. Benito Goya Echebbería, O.C.D., Consultori della Congregazione delle Cause dei Santi per un altro quinqennio (21 giugno 2004). 

 

Il Santo Padre ha nominato Consultore della Congregazione delle Cause dei Santi il Reverendo Padre François-Marie Léthel, O.C.D., membro della Pontificia Accademia Teologica. (Dall’Osservatore Romano, 7 luglio 2004, 1)

 

 

Congregazione delle Cause dei Santi

 

 

MEDIOLANENSIS

 

Beatificationis et canonizationis Servi Dei Benigni a Sancta Teresia a Iesu Infante (in saec.: Angeli Calvi) sacerdotis professi Ordinis Carmelitarum Discalceatorum (1909-1937)

 

DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS

 

“Quo profundiora erunt vulnera diutinae afflictationis, eo abundantius gaudium et laetitia, quae cor nostrum pervadet”.

Quae a Servo Dei Benigno a Sancta Teresia a Iesu Infante (in saeculo: Angelo Calvi) conscripta sunt verba mirabiliter exprimunt signum illud pecu­liare perbrevis eius, sed fecundae, vitae terrenae. Cum enim ipse «omnem etiam hominem, suo affectum dolore, fieri posse Christi passionis redemptricis parti­cipem» (cf. IOANNES PAULUS II, Litt. Ap. Salvifici doloris, n.19: AAS 76 [1984] 226) intellexisset, aequo animo multiplices sustinuit aerumnas, quae vitam eius iam inde a prima iuventute denotaverunt, easque ad Dei gloriam ac pro salute animarum et bono Ordinis Carmelitarum Discalceatorum, in cuius numero fuit, benigne obtulit. Sedulus hic religiosus et sacerdos in vico Inzago prope Mediolanum die 23 mensis Iulii anno 1909 natus est e pauperibus religiosiori­busque parentibus. Infirma valetudine, praesertim exigui nutrimenti causa, iam puerulus confectus est, sicut et varias tulit probationes, uti absentiam patris, qui post primum totius mundi bellum indictum ad aciem profectus est, et praecocem duarum parvarum sororum mortem. Primaria institutione in schola peracta, tiro in officina sutoria acceptus est, quam vero, cum dominus assiduus esset blasphemator, utpote locum quoad rem moralem periculosum deseruit, tirocinium apud tignarium quemdam incipiens. Anno 1924, ad vicum Inzago pervenit tamquam adiutor in puerorum oratorio, reverendus Iosephus Calegari, quo presbytero duce, Servus Dei in vita spirituali citius profecit, ut semper assiduior in frequentia Sacramentorum, in oratione et in navitatibus paroecialibus evaderet. Decem et septem fere annos natus, sere a Domino appellari animadvertit, ut ad ipsum se consecraret, quapropter Ordinem Car­melitarum Discalceatorum ingressus est. Mense ergo Novembri anno 1926 a Superioribus Cherascum, prope Cuneum, missus est in Collegium vocationibus adultorum destinatum, ut intra biennium institutionem sibi compararet, quae eum idoneum faceret ad aggredienda post novitiatum studia philosophiae et theologiae. Condicio peraspera ei evasit, etiam qua studiis omnino desueverat. Abnegatione autem sua et intercedente Sancta Teresia a Iesu Infante ab ipso invocata, tanta impedimenta ita antecedere potuit, ut unus ex diligentissimis discipulis cursus sui consideraretur. Die 21 mensis Iunii anno 1928 habitum religiosum induit, nomen suscipiens Benigni a Sancta Teresia a Iesu Infante. Anno post primam professionem religiosam emisit, quam anno 1932 professio perpetua secuta est. Institutione philosophica et theologica perfecta, die 26 mensis Maii anno 1935 presbyteratu auctus est. Brevi tum Bononiae consump­to tempore, ubi Cappellani Carmelitarum Discalceatarum tenuit officium, Au­gustae Taurinorum constitutus est ibique ingentem navitatem pastoralem ex­plicavit. Anno 1936 in vicum Concesa missus est, ut vice magistri novitiorum fungeretur et curam pastoralem paroeciae loci exciperet. Summa sedulitate ad catechesim, ad catholicarum consociationum moderationem et ad oratorium paroeciale incubuit, praesertim pro institutione iuvenum Mulierum illius con­sociationis laicorum, cui nomen «Azione Cattolica», navans operam, cui ob temporum necessitudines, eius sententia, peculiariter institit. Plures horas in confessionali degebat et, magnitudinem divinae misericordiae paenitentibus exhibens, iisdem pacem tranquillitatemque iniciebat. In precatione tenuis et diligens erat. Iuvenes vocations omni studio curabat. Infirmos assidue visita­bat, quorum spiritui subveniebat et, ubi necesse esset, corpori etiam assidebat. Quamvis in tanta gravia incumberet opera, assiduus tamen et fidelis erat ad observanda munera vitae communitariae. In hoc tempore Provincia Lango­barda Carmelitarum Discalceatorum asperum patiebatur discrimen pecuniarium et suppressionem ipsam periclitabatur, at Servus Dei uti vera hostia pro Provinciae Ordinis sui salute se obtulit. Nam omnis vita eius oblatio fuit Deo in constanti cupiditate voluntatem Dei praestandi et seipsum per cotidiano­rum munerum observantiam sanctificandi. In omnibus adiunctis rerum fidem manifestavit, quam iam inde a pueritia ab impetu magistrorum quorundam doctrinas Christo contrarias propagantium servavit. Quam virtutem continua oratione et devotione erga Eucharistiam, Beatam Virginem Mariam, Sanctam Teresiam a Iesu Infante, necnon lectione et meditatione sacrarum Scriptura­rum aluit. Pro amore Domini, cui primatum super quodlibet aliud semper tribuit, prompte quemque adiuvit egenum. Vere fuit in confratres, praeser­tim infirmos, benignus. Fidem divinae Providentiae ne in aerumnis quidem amisit, sive verbis sive scriptis quietem et spem infundens in animum omnium aegrorum. Prudentiam iugiter ostendit et facultatem discernendi in seligendis vocationibus. Perite super vias Christi omnes duxit, qui ad eius moderationem spiritualem sese commiserant. Exemplari modo praecepta Ecclesiae et Regu­lam Ordinis observavit, quem toto corde eo amavit, ut crebro, antequam decessit, exclamaret: «Quam laetus morior carmelita!». Iustus et aequus cum omnibus fuit. Quae incommoda iam inde a prima aetate vitam suam denota­verunt, fortitudine extraordinaria adortus est. In pastu parcus fuit et sensus suos piis exercitiis ac renuntiationibus affligebat. Semper a bonis honoribusque mundanis alienus se praestitit. Laicus quidquid labore suo lucraretur parenti­bus dabat et consecratus quidquid acciperet laete cum confratribus communi­cabat. Oboediens et verecundus erga parentes et Superiores suos exstitit. Cas­titatem exercuit et ab omni periculo tuitus est. Mense Octobri anno 1937, chirurgicae sectioni ad retinendum decursum peritonitidis instanter, sed ina­niter, commissus est. Aequo animo omnia passus est, se faciem Dei contem­platurum esse confisus. Die 25 mensis Octobris eodem anno, oblatione passio­num suarum pro bono suae religiosae Provinciae renovata, in domum Patris, quam semper concupiverat, remeavit. Ob celebratam eius sanctitatis famam Archiepiscopus Mediolanensis annis 1991-1993 beatificationis et canonizationis Causam inivit per celebrationem Inquisitionis dioecesanae, cuius auctoritas et vis iuridica a Congregatione de Causis Sanctorum decreto diei 13 mensis Maii anno 1994 probatae sunt. Positione confecta, disceptatum est ex consueta norma an Servus Dei more heroum virtutes exercuisset. Die 26 mensis Sep­tembris anno 2003, prospero cum exitu, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum factus est. Patres Cardinales porro et Episcopi in Sessione Ordi­naria diei 16 insequentis mensis Decembris, audita relatione Excellentissimi Domini Ioannis Coppa, Archiepiscopi titulo Sertensis, Causae Ponentis, professi sunt Servum Dei Benignum a Sancta Teresia a Iesu Infante virtutes theologales, cardinales iisque adnexas in modum heroum coluisse. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscrip­tum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congrega­tionis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut super heroicis Servi Dei virtutibus decretum conscriberetur.

Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardi­nale Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congrega­tionis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, in gradu heroico, Servi Dei Benigni a Sancta Teresia a Iesu Infante (in saec.: Angeli Calvi), Sacerdotis professi Ordinis Carmelitarum Discalceatorum, in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit.

Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2003.

 

 X IOSEPHUS card. SARAIVA MARTINS,  Praefectus

 

L. X S.

X EDUARDUS NOWAK, Archiep. tit. Lunensis

a Secretis

 

Promulgazione di Decreti

 

Il 22 giugno 2004, alla presenza del Santo Padre, è stato promulgato il Decreto riguardante:

 

- il martirio del Servo di Dio LUCA DI SAN GIUSEPPE (al secolo: Giuseppe Tristany Pujol), Sacerdote professo dell’Ordine dei Carmelitani Scalzi, nato il 14 dicembre 1872 a Su (Spagna) e ucciso in odio alla Fede il 20 luglio 1936 a Barcellona (Spagna).

 

(Dall’Osservatore Romano, 23 giugno 2004, 1)

 

Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti

 

APPROVAZIONI

 

Testo latino, spagnolo e italiano della Colletta in onore della Beata Maria Candida dell’Eucarestia e testo italiano della Seconda Lettura della Liturgia delle Ore (Prot. n. 178/04/L, del 6 Marzo 2004).

 

Testo  spagnolo, francese e inglese della Seconda Lettura della Liturgia delle Ore in onore della Beata Maria Candida dell’Eucarestia (Prot. n. 633/04/L, del 12 Ottobre 2004).

 

 

Ufficio delle Celebrazioni Liturgiche del Sommo Pontefice

Possessi Cardinalizi

 

L’Ufficio delle Celebrazioni Liturgiche del Sommo Pontefice dà comunicazione delle prese di possesso che avranno luogo nei prossimi giorni:

 

Domenica 25 gennaio 2004, ore 11,30 - Em.mo Card. Stanislas Nagy, Diaconia di Santa Maria della Scala, P.zza della Scala, 23.

 

 

 

ACTA ORDINIS

 

I - ATTI DEL DEFINITORIO GENERALE

 

 

Erezione e soppressioni di conventi

 

 

EREZIONI CANONICHE DEI CONVENTI

 

Ormanchi, Prov. di Malabar, diocesi di Ranchi, sotto il titolo di San Giuseppe (2 Agosto 2004).

 

Thiruvalla, Prov. di Manjummel, diocesi di Vijayapuram (27 Ottobre 2004).

 

Vellarivayal, Prov. di Manjummel, diocesi di Kannur, sotto il titolo di S. Teresa di Gesù (27 Ottobre 2004).

 

Malolo (Tanzania), Prov. di Karnataka Goa, diocesi di Morogoro, sotto il tuitolo di S. Giuseppe (8 Dicembre 2004).

 

Calcutta, Prov. di South Kerala, diocesi di Calcutta (Sess. 56, 19 Dicembre 2004).

 

Lakurdi, Prov. di South Kerala, diocesi di Asansol, sotto il titolo di N. Signora del Carmelo (Sess. 56, 19 Dicembre 2004).

 

ALTRE CASE DEI FRATI

 

Chittattumukku: Vista la richiesta del Consiglio della Provincia di South Kerala, ha accettato la cura della parrocchia di S. Andrea, in Vettucaud, diocesi di Trivandrum (Sess. 56, 19 Dicembre 2004).

 

NOMINE

 

Nella Delegazione Generale d’Israele ed Egitto:

 

P. Arcangelo Rodríguez, della Provincia di Aragona e Valenza, Quarto Consigliere della Delegazione.

P. Vincent Naude, della Provincia di Parigi, Superiore di Muhraka.

Fr. Morgan Ataide, della Provincia di Karnataka Goa, Conventuale di Muhraka.

Fr. Pier Giorgio Mantovani, del Commissariato di Sicilia, Conventuale di Muhraka.

P. José Colon Izquierdo, della Delegazione Generale d’Israele-Egitto, Conventuale della Parrocchia in Haifa.

 

(19 Marzo 2004)

 

P. Flavio Caloi, del Commissariato del Madagascar e dell’Oceano Indiano, Secondo Consigliere della Delegazione e Vicario del Monte Carmelo.

 

(Sess. 38, 21 Maggio 2004)

 

Nella Comunità Permanente del «Teresianum»:

 

P. Adriano Attard, della Provincia di Malta, Conventuale.

P. Francisco Martín Tejedor, della Provincia di Castiglia, Conventuale.

 

(29 Aprile 2004)

 

P. Romano Gambalunga, della Provincia di Venezia, Conventuale.

P. Jesús Estrada Montes De Oca, della Provincia del Messico, Conventuale.

 

(20 Settembre 2004)

 

Nella Pontificia Facoltà Teologica del Teresianum:

 

Il Gran Cancelliere, dopo aver ottenuto il nulla osta della Congregazione per l’Educazione Cattolica ha nominato:

 

P. Silvano Giordano, della Provincia di Genova, Professore Ordinario della Facoltà (Prot. N. 19/2004 GF, 19 Marzo 2004).

 

P. François-Marie Léthel, della Provincia di Parigi, Professore Ordinario della Facoltà (Prot. N. 19/2004 GF, 19 Marzo 2004).

 

Ha confermato le nomine fatte dal Consiglio della Pontificia Facoltà del Teresianum di:

 

P. Adriano Attard, della Provincia di Malta, Segretario (31 Marzo 2004).

 

P.Ivan Pinto, della Provincia di Karnataka-Goa, Economo della Facoltà ed Amministratore delle Edizioni, per un anno (Prot. N. 229/2004 GF, 18 Novembre 2004).

 

EREZIONE DEL COMMISSARIATO DI DELHI

 

Per favorire l’espansione dell’Ordine, vista la richiesta dell’ultimo Capitolo Provinciale di Malabar, del 2002, e del Consiglio Provinciale, di una più accentuata autonomia del  Vicariato Regionale del Punjab, ha deciso, a norma del n. 147 delle Costituzioni e del n. 156 delle Norme Applicative, di erigere in Commissariato di Delhi, il Vicariato del Punjab, ad experimentum per sei anni, secondo le determinazioni delle nostre Leggi e del particolare Statuto.

 

(Sess. 39, 21 maggio 2004)

 

DECREE

WHEREWITH THE HOUSES OF

THE REGIONAL VICARIATE OF PUNJAB ARE CONSTITUTED INTO COMMISSARIAT OF DELHI

 

1. Our General Definitory, in its session N.39 held on May 21, 2004, after hearing the desire of the Province of Malabar and the Vicariate Assembly, carefully examined the present situation of the said Circumscription, which had been constituted as Regional Vicariate of Punjab in the Provincial Chapter held from 22nd to 30th April 1993. The Definitory, after mature consideration of the matter, constituted the houses and the territory of the same Vicariate into Commissariat.

 

1.This Commissariat comprises the houses in Hoshiarpur, Una, Dehra Dun, Muradnagar and Ollur in Kerala.

 

2.The Territory of this Delhi Commissariat of the Latin Jurisdiction comprises the States of Jammu and Kashmir, Himachal Pradesh, Punjab, Haryana, Uttar Pradesh, Uttaranchal and the Union Territories of Delhi and Chandigarh.

 

3.            All the Friars who made their Religious Profession for Punjab Vicariate and those who have opted for the Commissariat, as per the list of Option as on 29.02.2004, are now enrolled in this Commissariat of Delhi.

 

4.            The Commissariat will be governed by a Commissar,like a Provincial, to be elected by the Congress or Chapter of the same Commissariat, and to be confirmed by the General Definitory.

 

5.            Commissar will be assisted, in governing, by 2 Councillors, who are also to be elected by the Congress mentioned in the previous number.

 

6.            The above said Congress or Chapter is to be held every third year, during the time when in Provinces, the Provincial Chapters are held. The Superior General or his Delegate, with active voice, will preside over it. It is the task of this Congress to name the Superiors of houses according to our Norms no. 216.(a). Our General Definitory confirms all the office bearers and superiors of the Vicariate in the corresponding offices of the Commissariat, till the next Ordinary Commissariat Congress. All the Solemnly Professed members will take part in the first Commissariat Congress or Chapter. This first Commissariat Congress will decide the mode of participation of the members of the Commissariat in the Congress or Chapter of 2008.

 

7.            If the First Ordinary Commissariat Chapter, in accordance with our laws – Const.209 and Norm 230 - decides to have Plenary Council, the conclusions of the Plenary Council are to be communicated to the General Definitory.

 

8.            Keeping safe the Provisions of our Law, the Commissar may allow the religious to travel all over India, and also the neighbouring countries namely Pakistan, Bangladesh, Nepal, Bhutan and Burma. The permission of the Commissariat Council is required for travel beyond these limits.

 

9.            Candidates to Novitiate and Profession, so also to ministries and Holy Orders are to be admitted by the Commissar, with the consent or counsel of the educative community according to the norms of our laws.

 

10.        Malabar Province must continue to support the Commissariat in the areas of vocation and formation of members, with a moral responsibility.

 

11.        This Decree will be in effect “ad experimentum” for six years. The Commissariat must promote local vocations and the decision on the definitive nature of the Commissariat will also depend upon this vitality of local vocations.

 

Given in Rome, on  May 23, 2004

 

Fr.Luis Arostegui Gamboa, OCD, Superior General

Fr.Silvano Vescovi, OCD, General Secretary

 

 

Convegno Europeo e dell’area mediterranea sulle vocazioni al Carmelo teresiano, tenutosi a Marco de Canaveses (Portogallo) dal 7 all’11 settembre 2004:

 

Tra le scelte concrete emerse è stata la costituzione di un’équipe nell’area della pastorale vocazionale che ha come compito:

 

• Mantenere viva nelle Province interessate al Progetto, l’attenzione sulla pastorale vocazionale; far circolare idee, favorire incontri e scambi tra i responsabili del settore; offrire possibilità di incontro tra i giovani in ricerca vocazionale per un confronto, uno scambio, una breve convivenza;

 

• Offrire un servizio di coordinamento della promozione vocazionale a livello nazionale ed europeo. Ciò si potrà realizzare ricavando uno spazio nella pagina web dell’Ordine, nella quale tutti possono interagire, condividendo idee, iniziative e materiale.

 

 

Congresso per i Formatori dell’Africa, tenutosi dal 5 all’11 settembre 2004 a Yaoundé:

 

Tema del Congresso: “L’integrazione della cultura carmelitana nel processo della formazione dei giovani carmelitani in Africa”.

 

STATUTI DELLA COMUNITÀ DI SPECIALIZZAZIONE

 

A. La Comunità di specializzazione di S. Maria della Scala in Roma

 

1. La Comunità di S. Maria della Scala, soggetta direttamente alla giurisdizione del Definitorio Generale che l’ha istituita il 22 agosto 2001, è una comunità internazionale, formata da carmelitani scalzi professi solenni, provenienti da diverse nazioni e culture, che vogliono proseguire gli studi di specializzazione nelle Facoltà romane.

 

2. I membri della Comunità sono: il Superiore, il Socio, che è l’Economo, nominati dal Definitorio Generale e gli studenti, religiosi  professi solenni, che fanno studi di specializzazione con i diritti e i doveri, corrispondenti al loro stato, per tutta la durata dei loro studi a Roma. La permanenza presso il nostro convento della Scala è prevista solo per due anni. Quelle specializzazioni che richiedono tre anni esigono che il Provinciale del candidato, prima di mandare lo studente, debba accordarsi con il superiore della comunità.

 

3. La Comunità regolamentata da questi Statuti, da un progetto di vita, oltre che garantire un ambiente adatto per gli studi, consente di sperimentare l’universalità dell’Ordine.

 

4. L’anno accademico della Comunità della Scala è da ottobre a giugno.  Normalmente dal mese di luglio fino al mese di settembre la Scala sarà chiusa per gli studenti. Gli studenti durante il periodo estivo concorderanno il programma delle vacanze d’accordo con il Provinciale, e con la rispettiva copertura economica data con il consenso scritto del proprio Provinciale. Eccezionalmente per giusta causa, durante il periodo estivo, lo studente, previo consenso del Superiore, potrà essere accolto alla Scala.

 

5. Il Superiore e il Socio garantiscano la presenza nel convento della Scala durante l’estate e rispondano agli eventuali bisogni derivanti dalle necessità di coloro che completano il corso e dai nuovi studenti che arrivano.

 

B. I responsabili della Comunità

 

6. La suprema autorità della Comunità di specializzazione è il P. Generale.

 

7. Il Superiore è il responsabile della direzione, animazione e coordinamento della vita comunitaria. Spetta a lui il rapporto diretto con i relativi Provinciali e l’ammissione degli studenti alla Comunità.

 

8. Il Socio, che è l’economo della casa, provvederà al mantenimento della casa e al vitto.

 

9. Il Consiglio della Comunità è composto dal Superiore, dal Socio e da due rappresentanti degli studenti, che saranno eletti da loro per maggioranza assoluta all’inizio di ogni anno accademico.

 

10. I compiti del Consiglio sono: aiutare il Superiore nell’animazione della vita della Comunità, elaborare e proporre una programmazione annuale.

 

C. Vita Comunitaria

 

11. La casa di S. M. della Scala è un luogo di vita fraterna, di internazionalità dell’Ordine. Il ritmo di questa comunità carmelitana sarà scandito dall’orario approvato dal Definitorio, dalla vita di preghiera, dal lavoro intellettuale, dal lavoro manuale, segno della comunità evangelica del Carmelo e della generosità alla Comunità.

 

12.Venuti a Roma per lo studio e il perfezionamento accademico, gli studenti non possono prendere impegni apostolici senza il previo consenso del Superiore. Si tratta comunque sempre di impegni occasionali e non fissi: tutto ciò per non turbare il ritmo di vita e dello studio.

 

13. Perché la comunità cresca nella fraternità evangelica e teresiana, in un clima di accettazione, collaborazione e conoscenza della realtà dell’Ordine intero, si favoriscano opportuni raduni e incontri.

 

14. Le uscite che riguardino il corso scolastico o impegni accademici devono essere preventivamente segnalate al Superiore. Per tutte le altre uscite gli studenti devono sempre chiedere il permesso al Superiore o al suo Socio, rispettando l’orario della vita comune.

 

15. Nel programmare i periodi di vacanze estive gli studenti devono presentare al Superiore il consenso scritto dei loro Provinciali, con il riferimento esplicito alla disponibilità economica da dare al religioso. Per i viaggi fuori d’Italia, occorre il consenso previo del proprio Provinciale e il permesso del Superiore.

 

16.Terminato il programma di studio, salvo indicazioni diverse dei rispettivi Provinciali che dovranno essere comunicate al Superiore, gli studenti devono rientrare nella loro Provincia.

 

D. Criteri e requisiti per l’ammissione

 

17. È compito dei Provinciali fornire al Superiore, a tempo opportuno, la documentazione necessaria e completa riguardante gli studenti e i piani di studio da svolgere.

 

18. Spetta al Superiore sottoporre all’autorità competente le informazioni e gli opportuni pareri sul piano di studio presentato, qualora non rispondano alle norme delle facoltà romane o alle esigenze della comunità.

 

19. Per evitare inconvenienti e ritardi, sia nel campo scolastico che nella vita comunitaria, i Provinciali provvederanno ad inviare i loro studenti in qualche convento d’Italia, almeno due mesi prima dell’anno accademico, perché possano conoscere la lingua italiana.

 

E. Gestione economica

 

20. La gestione economica della casa spetta all’economo, in accordo con il Superiore, secondo le Costituzioni dell’Ordine.

 

21. I membri della casa applicheranno le SS. Messe  secondo le intenzioni del loro Superiore Provinciale.

 

22. Ogni anno il Definitorio Generale stabilirà la quota giornaliera per il vitto e l’alloggio. Tutte le spese personali saranno invece pagate direttamente dai singoli religiosi.

 

 

23. Le spese di ogni studente presente nella comunità saranno coperte dal Padre Provinciale, salvo accordi particolari con il Definitorio Generale. Il pagamento sarà fatto con il criterio dei tre mesi di anticipo e verrà versato direttamente al Superiore della casa.

 

24. Coloro che usufruiscono di borse di studio dovranno consegnarle al P. Superiore, che le accrediterà per coprire le spese dello stesso religioso.

 

25. Per acquisti di computer o altre attrezzature costose i religiosi dovranno avere il permesso sc