[News] [Curia]
[Addresses] [o.c.d.s.] [Mission] 
![]() S. Albertus |
REGULA "PRIMITIVA"
|
|
A BEATO ALBERTO
[1]
Albertus, Dei gratia Hierosolymitanae Ecclesiae vocatus
Patriarcha, dilectis in Christo fillis B[rocardo]
[1]
et caeteris Eremitis qui sub eius oboedientia iuxta fontem [Eliae]
[2]
,
in monte Carmeli morantur, in Domino salutem et Sancti Spiritus
benedictionem. [2] Multifarie multisque modis [cfr. Hb
1, 1] sancti Patres instituerunt qualiter quisque, in quocumque
Ordine fuerit, vel quemcumque modum religiosae vitae elegerit, in
obsequio Iesu Christi [cfr. 2 Cor
10, 5] vivere debeat, et eidem fideliter de corde puro et bona
conscientia [I Tm 1, 5] deservire. Verum, quia requiritis a nobis, ut
iuxta propositum vestrum tradamus vobis vitae formulam, quam tenere in
posterum debeatis: [De
Priore habendo et tribus sibi promittendis] [3]
Illud in primis statuimus, ut unum ex vobis habeatis Priorem, qui ex
unanimi omnium assensu, vel maioris et sanioris partis, ad hoc
officium eligatur, cui oboedientiam promittat quilibet aliorum, et
promissam studeat operis veritate [cfr. I Io
3, 18] servare, cum castitate et abdicatione proprietatis. [De
receptione locorum] [4]
Loca autem habere poteritis in Eremis vel ubi vobis donata fuerint, ad
vestrae Religionis observantiam apta et commode, secundum quod Priori
et Fratribus videbitur expedire.
[De cellis fratrum] [5] Praeterea, iuxta situm loci quem inhabitare proposueritis, singuli
vestrum singulas habeant cellulas separates, sicut per dispositionem
Prioris ipsius, et de assensu aliorum Fratrum, vel sanioris partis,
eaedem cellulae cuique fuerint assignatae. [De communi refectione] [6] Ita tamen, ut in communi refectorio ea quae vobis erogata fuerint,
communiter aliquam lectionem sacrae Scripturae audiendo, ubi commode
poterit observari, sumatis. [De
prioris potestate] [7]
Nec liceat alicui Fratrum, nisi de licentia Prioris, qui pro tempore
fuerit, deputatum sibi mutare locum, vel cum alio permutare. Cellula
Prioris sit iuxta introitum loci, ut venientibus ad eundem locum
primus occurrat, et de arbitrio et de dispositione ipsius postmodum
quae agenda sunt cuncta procedant. [De
iugi oratione] [8] Maneant singuli in cellulis suis, vel iuxta eas, die ac
nocte in lege Domini meditantes [cfr. Ps
1, 2; Ios 1, 8], et in orationibus vigilantes [cfr. I Pt
4, 7], nisi aliis iustis occasionibus occupentur. [De Horis Canonicis] [9] Hi, qui Horas Canonicas cum Clericis dicere norunt, eas dicant secundum
constitutionem sacrorum Patrum et Ecclesiae approbatam consuetudinem.
Qui eas non noverunt, viginti quinque vicibus Pater
Noster dicant in nocturnis vigiliis, exceptis Dominicis et
sollemnibus diebus, in quorum vigiliis praedictum numerum statuimus
duplicari, ut dicatur Pater
Noster vicibus quinquaginta. Septies autem eadem dicatur Oratio in
Laudibus Matutinis. In aliis quoque Horis septies similiter eadem
sigillatim dicatur oratio, praeter officia Vespertina, in quibus ipsam
quindecies dicere debeatis. [De
non habendo proprium] [10]
Nullus Fratrum aliquid esse sibi proprium dicat; sed sint vobis omnia
communia [cfr. Act 4, 32; 2,
44], et distribuantur unicuique per manum Prioris, id est per
Fratrem ab eodem ad idem officium deputatum, prout cuique opus erit [cfr.
Act 4, 35], inspectis
aetatibus et necessitatibus singulorum. [Quod licet habere in communi] [11] Asinos autem sive mulos, prout vestra expostulaverit necessitas,
vobis habere liceat; et aliquod animalium sive volatilium nutrimentum. [De
oratorio et cultu divino] [12]
Oratorium, prout commodius fieri poterit, construatur in medio
cellularum, ubi mane per singulos dies ad audienda Missarum sollemnia
convenire debeatis, ubi hoc commode fieri potest. [De Capitulo et correctione Fratrum] [13] Dominicis quoque diebus vel aliis, ubi opus fuerit, de custodia Ordinis
et animarum salute tractetis; ubi etiam excessus et culpae Fratrum, si
quae in aliquo deprehensae fuerint, caritate media corrigantur. [De ieinnio Fratrum] [14] Ieiunium singulis diebus, exceptis Dominicis, observetis a festo
Exaltationis sanctae Crucis usque ad diem Dominicae Resurrectionis,
nisi infirmitas vel debilitas corporis aut alla iusta cause ieiunium
solvi suadeat, quia necessitas non habet legem. [De abstinentia carnium] [15] Ab esu carnium abstineatis, nisi pro infirmitatis
vel debilitatis remedio sumantur. Et quia vos oportet frequentius
mendicare itinerantes, ne sitis hospitibus onerosi, extra domos
vestras sumere poteritis pulmenta cocta cum carnibus; sed et carnibus
supra mare vesci licebit. [Exhortationes] [16] Quia vero tentatio est vita hominis super terram [cfr.
Iob 7, 1], et omnes qui pie
volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur [cfr. 2 Tm 3, 12],
adversarius quoque vester diabolus, tamquam leo rugiens, circuit
quaerens quem devoret [cfr. 1 Pt
5, 8], omni sollicitudine studeatis indui armature Dei, ut
possitis stare adversus insidias inimici [cfr. Eph
6, 11].
Accingendi sunt lumbi cingulo castitatis [cfr. Eph 6, 14]; muniendum est pectus cogitationibus sanctis, scriptum
est enim: «Cogitatio sancta servabit te » [Prov 2, 11, iux. LXX].
Induenda est lorica iustitiae [cfr. Eph
6, 14], ut Dominum Deum vestrum ex toto corde et ex anima et ex
tote virtute diligatis [cfr. Dt
6, 5], et proximum vestrum tamquam vos ipsos.
Sumendum
est in omnibus scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi
ignea extinguere [cfr. Eph 6,
16]; sine fide enim impossibile est placere Deo [cfr. Hb
1 l, 6]. Galea quoque
salutis capiti imponenda est [cfr. Eph
6, 17], ut de solo Salvatore speretis salutem, qui salvum facit
populum suum a peccatis eorum [cfr. Mt
1, 21].
Gladius autem spiritus, quod est verbum Dei [cfr. Eph
6, 17], abundanter habitet [cfr. Col
3, 10] in ore et in cordibus vestris [cfr. Rom
10, 8], et quaecumque
vobis agenda sunt in verbo Domini fiant [cfr. Col
3, 17; 1 Cor 10, 31]. [De
labore] [17]
Faciendum est vobis aliquid operis, ut semper vos diabolus inveniat
occupatos
[3]
,
ne ex otiositate vestra aliquem intrandi aditum ad animas vestras
valeat invenire. Habetis in hoc beati Pauli Apostoli magisterium
pariter et exemplum; in cuius ore Christus loquebatur [cfr. 2
Cor 13. 3] qui positus est et datus a Deo praedicator et Doctor gentium in fide et
veritate [cfr. 1 Tm 2, 7],
quem si secuti fueritis, non poteritis aberrare. « In labore, inquit,
et fatigatione fuimus inter vos, nocte ac die operantes, ne quem
vestrum gravaremus, non quasi nos non habeamus potestatem, sed ut
nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam, cum essemus
apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari
non manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulantes inquiete,
nihil operantes. His autem, qui eiusmodi sunt, denuntiamus et
obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum
panem manducent » [2 Thess 3,
7‑12]. Haec via sancta est et bona; ambulate in ea [cfr. Is 30, 21]. [De silentio] [18] Commendat autem Apostolus silentium, cum in eo
praecipit operandum [cfr. 2
Thess 3, 12]. Et quemadmodum Propheta testatur: Cultus iustitiae
silentium est [cfr. Is 32,
17]. Et rursus: « In silentio et spe erit fortitudo vestra » [Is 30, 15]. Ideoque statuimus ut dicto Completorio silentium
teneatis usque ad Primam dictam sequentis diei. Alio vero tempore,
licet silentii non habeatur observatio tanta, diligentius tamen a
multiloquio caveatur. Quoniam, sicut scriptum est et non minus
experientia docet: « In multiloquio peccatum non deerit » [Prov
10, 19]. Et « qui inconsideratus est ad loquendum sentiet male »
[Prov 13, 3]. Item « qui multis utitur verbis, laedit animam suam »
[Sir 20, 8]. Et Dominus in Evangelio: De omni verbo otioso, quod
locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii [cfr. Mt 12, 36]. Faciat ergo unusquisque stateram verbis suis, et fraenos rectos ori suo, ne forte labatur
et cadat in lingua, et insanabilis sit casus eius ad mortem [cfr. Sir
28, 29-30], custodiens cum Propheta vias suas, ut non delinquat in
lingua sua [cfr. Ps 38, 2], et silentium, in quo cultus iustitiae est [cfr. Is
32, 17], diligenter et caute studeat observare. [Exhortatio Prioris ad humilitatem] [19] Tu autem, Frater B[rocarde]
[4]
, et quicumque post te institutus fuerit Prior, illud semper habeatis in
mente et servetis in opere, quod Dominus ait in Evangelio: «
Quicumque voluerit inter vos maior fieri, erit minister vester; et
quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus » [Mc
10, 43-44; cfr. Mt 20,
26-27]. [Exhortatio Fratrum ut Priorem snum honorent] [20] Vos quoque, caeteri Fratres, Priorem vestrum honorate humiliter,
Christum potius cogitantes quam ipsum, qui posuit illum super capita
vestra [cfr. Ps 65, 12], et
Ecclesiarum praepositis ait: «Qui vos audit, me audit, qui vos
spernit, me spernit » [Lc
10, 16], ut non veniatis in iudicium de contemptu, sed de oboedientia
mereamini aeternae vitae mercedem. [Conclusio] [21] Haec breviter scripsimus vobis, conversationis vestrae formulam
statuentes, secundum quam vivere debeatis. Si quis autem
supererogaverit, ipse Dominus, cum redierit, reddet ei. Utatur
tamen discretione, quae virtutum est moderatrix
[5]
. *
Regula,
Carmelitis a S. Alberto, patriarcha Hierosolymitano, inter annos
1206 et 1214 data, ab Honorio III d. 30.1.1226 primum, et deinde a
Gregorio IX d. 6.IV.1229 et ab Innocentio IV d. 8.VI.1245 approbate,
ab eodem Innocentio IV d. 1.X.1247 confirmata est. Textum, prout
exstat in bulla Quae honorem Conditoris (Reg. Vatic. 21 ff. 465V466r), hic
transcribimus, moderno tamen scribendi modo inducto.
Inter uncos loci Sacrae Scripturae necnon tituli indicantur
qui in textu originali desiderantur.
[1]
Registrum Vaticanum et antiquiores codices simpliciter litteram B.
praebent, quam posteriori tempore Brocardo
fratres interpretati sunt.
[2]
Hic etiam Registrum Vaticanum habet simpliciter « iuxta fontem ».Nomen
Eliae posteriori tempore
additum est.
[3]
Verba
e S. HIERONYMI, epist. 125 ad
Rusticum desumuntur: « Fac et aliquid operis, ut semper te
diabolus inveniat occupatum » (ML 22, 1078).
[4]
Hic
etiam Registrum Vaticanum habet simpliciter B. (cfr. supra, n. 1). [5] Probabiliter Albertus pendet a IOANNE CASSIANO, Collationes, 2, 4: «Omnium namque virtutum generatrix, custos moderatrixque discretio est » (ML 49, 528).
|


[
English]
[
Italiano] [
Español] [
Français ] [
Deutsch]
[
] [
]
Updated
25 ago 2007 by
OCD General House
Corso d'Italia, 38 - 00198 Roma - Italia
++39 (06) 854431 FAX ++39
(06) 85350206